**reICHan***
2004-05-12 15:11:50 UTC
Potreste tradurmi per favore questo pezzo? Possibilmente in tedesco
****
I. Ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer ut quae prima esse
praecepta rhetorum diximus mente consequi possit, tradendus eius artis
magistris erit. Quorum in primis inspici mores oportebit:
II. quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum adgressus quia
non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime
putem, sicut testatus sum libro priore, sed quod magis necessariam eius rei
mentionem facit aetas ipsa discentium.